[303] EPISTOLA III.

Clarissimo Viro

HENRICO GELDORPIO

Amico primario.

S. P.

Clarissime Vir; mitto tibi nova ad me perscripta, una cum prognostico quodam, ut haec saecula ferunt, fatuo, juxta illud,
Hae sunt deliri stolidissima scripta Magiri;
Credite si vultis quae sunt oracula stultis.

Sed haec ego tuo eruditissimo atque acutissimo judicio definienda relinquo. Nescio quid mihi mens praesagit mali de futuro isto conventu Spyrensi: nam etsi illa quae per vulgus passim sparguntur, & frivola & seditionem spirantia & inepta sunt, tamen haudquaquam in hoc suspitioso ac perfido saeculo, quod facile etiam ad minima momenta rerum impellitur atque rapitur, quantumvis parvae occasiones minime sunt negligendae. Literas hasce mihi remittas, quia haud copiam earum retinui. De dilatione conventus Imperialis nihil adhuc certi est, sed sunt certa quaedam progymnasmata Magyritianorum, quamvis multi dubitent, quod iste conventus nobis aliquid salutis sit allaturus. Transeat cum reliquis erroribus. Cum autem ante Calend. Maij proficisci statuerim, te etiam atque etiam rogo, ut me per otium invisere ne graveris, praesertim cum non potuerim tecum nuperrime confabulari,propter abundantiam tum vini, tum extraneorum, quod ne aegre feras vehementer rogo. Nosti enim quam animus meus sit propensus erga te & erga omnes tum doctos tum bonos viros. Vivemus socratice, atque aderit una CAROLUS UTENHOVIUS, tui studiosissimus. Bene vale in DOMINO nostro JESU CHRISTO. Morsae XXII. Aprilis. Anno MDLXX.

Tui amantiss.

H. Co. a NUENARE.